See

*
 

1875, De Iride Dichotoma Pall. Brevitor Deceptat (under construction)

Journal of Botany, XIII. (New Ser. IV), p.105, 1875)

The original text was in Latin: Translation

DE IRIBE DICHOTOMA, Pall., BREVITER DISCEPTAT Henr. E. Hance.
Iridem dichotomam, Pall., saeculo jam elapso a peregrinatoribus rossicis in Dahuriae saltibus repertam fuisse satis inter botanicos constat, Stirps modice decora in hortos anglicos, teste Loudonio, anno 1784 introducta, in libris qui inscribuntur " Botanical Register," et " Sweet's British Flower Garden," iconibus illustrata fuit, quae imagines mihi, iniquo Eatorum jussu in remotissimo Asias angulo tristissimam exigenti vitam, ut eas inspicerem, eheu, haud praesto sunt. Plantam vero mox ab Adonistis amissam esse conjicio; nam, si vivam fidelibus subjicere oculis potuisset beatus Ledebour, eam quam certissime generi Pardantho minime traxisset, addita simul observatione – " P- chinensis, praeter alias notas minimi momenti, differt stigmatibus minus profunde bifidis; lacinulis superne dilatatis, rotundatis, margine superiore integerrimo v. tenussime ciliolato-denticulato ” – ex quibus patet virum amplissimum binas has plantas arctissimo jungi vinculo perperam credidisse. Nec Pallantis filiae, Pardantho per injuriam concatenatae, licet a se quotidie visae (nam, ipso testificante, planta " abundat in Dahuriae campis montosis"), auxilium tulit strenuus viator Nicolaus Turczaninow, Ledebourii in verba jurans. Sane vero miror cel. Maximowicz, bottanicum eximia doctrina acerrimoque ingenio praestantem, tam discordes socios non sejunxisse, quum praesertim Iris dichotoma maturis onusta fructibus copiose illi obveniret in campis aridis juxta fl. Amur superiorem. Ego ipse florigera stirpis exemplaria in ditione Pekinensi collecta aliquoties accepi; sed errorem Ledebourianum nequaquam suspicatus, eam pro Iride adhuc indescripta primum habueram, quum cum nulla inter jam notas quas gignunt boreali-orientalis Asiae regiones rite congruere videretur. Clar. Baker, speciminibus a me Kewensi herbario missis (" Iridis sp.," schedulae inscripta) inspectis, quaesivit annon planta rectius Pardantho referri deberet; sed ilium hanc sententiam serins mutasse, genusque ex solo P. chinensi constituendum. nunc existimare, nuperius ex am. Oliverii epistola certior factus sum. Posteaquam ex exsiccatis exemplaribus fructu carentibus, quae tunc temporis tantum suppetebant, veram structuram identidem enucleare frustra conatus sim, mihi postulanti amicus F. B. Forbes, vir semper ad quaeque officia tribuenda paratissimus, capsulas maturas ex agro Chifuensi proximo anno transmisit, atque plantae e seminibus hinc decerptis enatas nuperrimo in hortulo meo floruerunt. Ex his statim comperi dahuricam plantam Pardantho chinensi, qui perianthii tubo brevi, segmentis patulis homomorphis nee inter se multo inaequalibus, stylo simplici clavato apice tantum in stigmata tria intus lamellis binis decurrentibus aucta diviso, capsulae valvis maturitate revolutis semina nigra nitidissima placentae centrali triquetrae solutae affixa nudantibus gaudet, * florum indole et colore toto distare caelo,* Pardanthi chinensis seminum maturorum testa crustacea, laevissirna; nequaquam baccata v. corrugata, uti perperam voluit Ker (in Konig Ann. Bot., i., 246). Prasterea, in Iride {Scorpir'ule) alata, Pou'., et affinibus, super quas genus suum Tluiysiam instruxit Salisburius, quod multo serins Costm nomine salutavit el. Willkomm,'^capsularcs, valva^, ad basin usque dehisccntcs, placentam iSolvunt. sed ne punctulo quidem a genuinis Iridilus discrepare. ISTec minus du 8G has stirpes florendi ratione differunt. ]N"am, dum Pardanthi flos exorientis solis exosculatus radiis, prima luce sese pandit, et nimii etiam sestivi ardoris patiens usque ad vesperum apertus manet, Iridis dichotoma flores, circa tertiam modo post meridiem horam dehiscentes obeunte sole mox emarcidi et arctissime spiraliter contorti evadunt. Ceterum, ambae stirpes in statu deflorato vix distinguere valeres, tarn inter se babitu conveniunt. ^,Sequentem cbaracterem ad plantam vivam nunc Isete florentem sollicite conscripsi. Pertinet species, ni fallor, ad propriam sectionem, a Spacbianis omnibus bene distinctam,sed Xyridio Uremiridiqne (forte melius conjungendis) proximam: rbizomate parvo, capsula erostri, inflorescentia peculiar! imprimis dignoscitur. {Pardanthopsis) dichotoma, Pall. – Ebizomate brevi tenuiter fibrose inconspicue v. vix annulato fibras crebras crassas pallidas undique proferente, caule erecto 4 pedes adtingente subcompresso- tereti subgiaucescenti superne laxe dicbotomo, foliis arete equitantibus glaucescentibus subfalcato-arcuatis margine angustissimo albo-hyalino 1^ pedem longis pollicem fere latis, floribus pomeridianis inodoris ramos dichomiarum ^terminantibus plerumque 6-8nis bracteis circ. 6-8 acutis sub anthesi semi- serins omnino scariosis pedunculum dimidium sequantibus cinctis, pedunculis subtrigono-ancipitibus 9 lin. longis apice articulatis,"^" alabastris lucidissimis, periantbii imberbis et ecristati tubo nullo segmentis basi ecallosis exterioribus oblongis 15 lin. longis obtusis apice minute erosulis inferne erectis a medio patulis uudulatis parte erecta extus praeter marginem angustum subherbacea facie interna carnosa valde glandulosa lineis punctisque depressis notata parte superiore patula margine violacea disco albido punctis violaceis consperso segmentis interioribus erectis 1 1 lin. longis pallide violaceis dimidio inferiore unguiculiformibus marginibus conniventi-involutis limbo oblongo emarginato, antberarum filamentis omnino liberis fere duplo breviorum loculis fere discretis basi bifidis apice caudato-productis stigma fere adtingentibus, ovario oblongo lucido tereti 4 lin. longo, stylis albistriente inferiore coalitis segmenta periantbii interiora sequantibus cristis dimidiate -rbomboideis in fila subulata productis stylo ipso triple brevioribus, stigmate lamina stylari duplo fere angustiori bifido lobis triangulatis porrectis, capsula tereti oblonga obtusa pergameno-cartilaginea albida nervis 6 longitudinalibus tenuibus elevatis venulis transversis parce anastomosantibus impressis connexis notata rigide erecta apice tantum loculicide trivalvi 16-18 lin. longa, seminibus castaneis angulatis rugulosis utrinque (apice prcesertim) in alam expansis. Scripsi WhampocB Sinarumy exeunte Sextili, a. 1874.

* Spachius (Ann. sc. nat, 3e ser., v., 90) omnibus generis spcciebus peJimculos exarticulatos tribuit. Fardanthi pedunculi rovera exarticulati aunt.

Translation

Translation needed from Latin

For More Information on Historic Irises visit the HIPS website at http://historiciris.org/

-- BobPries - 2015-01-08
Topic revision: r5 - 11 Jun 2017, AlainFranco
This site is powered by FoswikiCopyright © by the contributing authors. All material on this collaboration platform is the property of the contributing authors.
Ideas, requests, problems regarding Iris Wiki? Send feedback